monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Physica, 1, 9, 1
Hirs frigidum est, modicum calidum est, quia nec sanguinem, nec carnem auget in homine, nec vires eis tribuit, sed tantummodo ventrem eius implet, et tantum famem in eo minuit quia gustum refocillationis non habet. Sed et cerebrum hominis aquosum facit. Et stomachum eius tepidum ac tardum parat, et humoribus qui in homine sunt procellam incutit, et est fere ut unkrut, nec sanum homini ad comedendum.